SFL

 

 

SOCIETAS FAMILIARVM LATINARVM

   

SFL

           

SFL Statuta | Familię Latinę | Subsidia | Forum | Conventus | Alię Societates Latinę

           
   

 

Forum

 


Multa sunt fora electronica, quorum optimum maximum est Grex Latine Loquentium, apertum omnibus, ubi aliis de rebus disseritur: politicis (utrum melius sit res publica an monarchia aut Turcia utrum sit in UE accipienda), religiosis (utrum deus sit necne aut Maria utrum fuerit virgo), philosophicis (utrum propius veritatem sit Plato an Aristoteles aut Kant utrum fuerit relativista), etiam philologicis (de orthographia Latina, de pronuntiatu, de neologismis apte condendis).

SFL autem prębet Familiis Latinis per totum terrarum orbem dispersis Forum electronicum quo communicentur omnia, pręsertim autem quę pertineant:

  • ad conjugia Latina condenda ac firmanda, necnon

  • ad filios filiasve vivam linguam Latinam docendos.

Aditus

     
SFL Statuta | Familię Latinę | Subsidia | Forum | Conventus | Alię Societates Latinę