SFL

SOCIETAS FAMILIARUM LATINARVM

SFL

     

SFL Statuta | Familię Latinę | Subsidia | Forum | Conventus | Alię Societates Latinę

     
 

 

Statuta

Societatis Familiarum Latinarum

 


§ 1. De Societate Familiarum Latinarum

1.1. Societas Familiarum Latinarum (SFL) eo est condita ut Familiæ Latinæ quæ per totum terrarum orbem Latinitatem vivam colunt ac fovent conjungantur.


§ 2. De Familiis Latinis

2.1. Familiæ Latinæ conjugia sunt hominum qui Latine inter se colloqui solent.

 

2.1.1. Familiæ Latinæ filios filiasve suos, si quos habent, Latine loqui docent sive docere intendunt.

 

2.2. Familiæ Latinæ possunt esse etiam parentes sine conjugibus qui Latine sciant, qui tamen filios filiasque Latine soleant alloqui sive alloqui intendant solere.

 


§ 3. De SFL muneribus divulgativis

3.1. SFL colligit et divulgat Familiarum Latinarum domicilia electronica ut rete Familiarum Latinarum innotescat omnesque possint alias Familias Latinas convenire et filios filiasque una educare Latine.

3.2. SFL colligit et divulgat subsidia quibus conjugia Latinæ condantur ac firmentur, necnon filii filiæve vivam linguam Latinam doceantur.


§ 4. De SFL muneribus activis

4.1. SFL prębet Familiis Latinis per totum terrarum orbem dispersis forum electronicum quo omnia communicentur quę pertineant ad conjugia Latina condenda ac firmanda, necnon ad filios filiasve vivam linguam Latinam docendos.

4.2. SFL convocat Familiis Latinis per totum terrarum orbem dispersis conventus celebrandos, ut conjuges, parentes ac filii filiæque Familiarum Latinarum inter se sententias communicent et inter omnes Familias Latinas nexus roborentur.

 

 

SFL Statuta | Familię Latinę | Subsidia | Forum | Conventus | Alię Societates Latinę