The Trisagion Prayers in Latin
Gloria Tibi, Domine, gloria Tibi.
Rex caelestis, Consolator, Spiritus veritatis, qui extas ubique et
omnia imples, Thesaurus beneficiorum et Largitor vitae: Veni et mane
in nobis, atque de omni immunditia munda nos, et salvas fac animas
nostras, Benigne.
Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis, miserere nobis. (3x)
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, et nunc et semper, et in
saecula saeculorum. Amen.
Sanctissima Trinitas, miserere nobis. Dominator, dele peccata nostra.
Domine, ignosce iniquitates nostras. Sancte, visita et sana
infirmitates nostras, propter nomen Tuum.
Domine, miserere (3x).
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, et nunc et semper, et in
saecula saeculorum. Amen.
Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen Tuum. Adveniat
regnum Tuum. Fiat voluntas Tua, sicut in caelo et in terra. Panem
nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra,
sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in
tentationem, sed libera nos a malo.
Quoniam Tuum est regnum, et vis, et gloria, Patris et Filii et
Spiritus Sancti, nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Translation by Father Aidan Keller
First posted on the Orthodox West discussion group (
http://yahoogroups.com/group/orthodoxwest) and used here by permission
Return to Homepage:
http://members.lycos.co.uk/ivanmoody
© 2002 Ivan Moody